

Liber Deuteronomii*
Caput 7: Versus 22
Non poteris,etc. Cavendum esse ostendit, ne forte, expulsis peccatis a carne nostra, insurgat spiritalis bestia, id est jactantia, superbia, vel vana gloria, quae difficilius exstirpantur quam carnalia vitia. Loth enim, qui in Sodomis continuit, in monte fornicatione pollutus est[Gen. 19.]. Expulso vitio statim virtus plantetur ne immundus spiritus redeat, et domum vacantem inveniat.[Matth. 12.].[RAB., GREG.]Quibusdam majora bona Deus dat, nec minora concedit, ut semper animus eorum habeat unde se reprehendat, et dum perfecti esse appetunt nec possunt, minime se extollant in his quae habent, qui per se parva non habere valent. Hinc est quod fortes et potentes adversarios exstinxit Philisthaeos; et Chananaeos diu reservavit, ut in eis erudiretur Israel habens contra quos pugnaret, ne de majoribus devictis sese extolleret. Eadem ergo mens pollet ex virtute, lassescit ex infirmitate, ut dum quaerit quod habere non valet, quod habet humiliter servet. Superna quoque regio in civibus suis ex parte damna pertulit, ex parte fortiter stetit: ut electi angeli dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, tanto robustius quanto humilius starent. Sic in unaquaque anima agitur, ut maxima lucra conferant, aliquando minima damnant.